monumenta.ch > Plinius > sectio 242

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 248
{CXII} alia Dionysodoro fides. neque enim subtraham exemplum vanitatis Graecae maximum. Melius hic fuit, geometricae scientia nobilis; senecta diem obiit in patria. funus duxere ei propinquae, ad quas pertinebat hereditas. hae cum secutis diebus iusta peragerent, invenisse dicuntur in sepulchro epistulam Dionysodori nomine ad superos scriptam: pervenisse eum a sepulchro ad infimam terram; esse eo stadiorum XLII nec defuere geometrae qui interpretarentur, significare epistulam a medio terrarum orbe missam, quod deorsum ab summo longissimum esset spatium et idem pilae medium. ex quo consecuta conputatio est, ut circuitum esse CCLII stadiorum pronuntiarent. #na|CXIII|na Harmonica ratio, quae cogit rerum naturam sibi ipsam congruere, addit huic mensurae stadiorum XII terramque XCVI partem totius mundi facit.